- APODIPNON
- APODIPNONGraece Α᾿πόδειπνον, quasi post cenam, in Ecclesia Graeca vocatur, quod Completorium, in Latina, ultima scil. Canonicarum horarum pars, quâ recitatâ totum diei officium completur, initium Noctis, in Regula S. Columbani. Et quidem apud Graecos duplex est Α᾿πόδειπνον, μέγα seu maius, quod in Quadragesima recitatur, et μικρον`, i. e. minus, pro totius anni cursu: quorum utrumque Completoriô Latinotum, quod ad auctorem S. Benedictum refertur, antiquius est. Basilio enim in Reg. interrog. 37. sic describitur: Tum primis se iam noctis intendentibus tenebris sequetur ἄιτησιςτ petitio, ut quies, quam sumus capturi, inoffensa, ac vitiô libera sit, quâ horâ etiam necessariô Psalmus nonagesimus (Qui habitat etc.) recitari debet, etc. Vide Macros Fratres in Hierolex. et infra, in voce Completorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.